pronađen 5422 Rezultati za: Rat
quis præparat corvo escam suam quando pulli ejus ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos (Liber Iob 38, 41)
duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente (Liber Iob 39, 16)
ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus (Liber Iob 39, 25)
in petris manet et in præruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus (Liber Iob 39, 28)
postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Job (Liber Iob 42, 7)
abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Job (Liber Iob 42, 9)
venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universæ sorores suæ et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo ejus et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam (Liber Iob 42, 11)
non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum (Liber Iob 42, 15)
vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem et mortuus est senex et plenus dierum (Liber Iob 42, 16)
ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me (Liber Psalmorum 3, 6)
cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam (Liber Psalmorum 4, 2)
sacrificate sacrificium justitiæ et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona (Liber Psalmorum 4, 6)