pronađen 5422 Rezultati za: Rat
sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur cælum non evigilabit nec consurget de somno suo (Liber Iob 14, 12)
cum se moverit ad quærendum panem novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies (Liber Iob 15, 23)
terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui præparatur ad prœlium (Liber Iob 15, 24)
tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est (Liber Iob 15, 25)
concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus ejus præparat dolos (Liber Iob 15, 35)
non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus (Liber Iob 17, 2)
ubi est ergo nunc præstolatio mea et patientiam meam quis considerat (Liber Iob 17, 15)
deorsum radices ejus siccentur sursum autem adteratur messis ejus (Liber Iob 18, 16)
hæc sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus ejus qui ignorat Deum (Liber Iob 18, 21)
iratus est contra me furor ejus et sic me habuit quasi hostem suum (Liber Iob 19, 11)
fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me (Liber Iob 19, 13)
oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus (Liber Iob 20, 9)