pronađen 867 Rezultati za: Rad
et in omnes regiones et Samsamæ et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariæ et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen (Liber I Maccabaeorum 15, 23)
nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Judææ (Liber I Maccabaeorum 15, 30)
et scripsit hæc Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa (Liber I Maccabaeorum 16, 18)
per omnia benedictus Deus qui tradidit impios (Liber II Maccabaeorum 1, 17)
et post triennii tempus misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum (Liber II Maccabaeorum 4, 23)
ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus (Liber II Maccabaeorum 7, 37)
et Judæos quos nec sepultura quidem se dignos habituros sed avibus ac feris diripiendos traditurum et cum parvulis exterminaturum dixerat æquales nunc Atheniensibus facturum pollicetur (Liber II Maccabaeorum 9, 15)
quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur (Liber II Maccabaeorum 10, 4)
Johannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quæ per illos significabantur implerem (Liber II Maccabaeorum 11, 17)
et cum hæc ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Joppitas eradicaturus (Liber II Maccabaeorum 12, 7)
quod ut ille cognovit fortiter se a viro præventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus jussit sibi tradi virum (Liber II Maccabaeorum 14, 31)
juravit nisi mihi vinctum Judam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo (Liber II Maccabaeorum 14, 33)