pronađen 867 Rezultati za: Rad
nolebant adquiescere sermonibus ejus quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane (Liber Iudicum 19, 25)
tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut moriantur et auferatur malum de Israël qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum (Liber Iudicum 20, 13)
et Finees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras (Liber Iudicum 20, 28)
putaverunt enim solito eos more cedere qui fugam arte simulantes iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent (Liber Iudicum 20, 32)
veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent (Liber Iudicum 21, 14)
at ille majoribus natu et universo populo testes inquit vos estis hodie quod possederim omnia quæ fuerunt Helimelech et Chellion et Maalon tradente Nœmi (Liber Ruth 4, 9)
ibant autem in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapæ Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames (Liber I Samuelis 6, 12)
et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et Masphat et judicabat Israhelem in supradictis locis (Liber I Samuelis 7, 16)
et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum (Liber I Samuelis 12, 2)
qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos (Liber I Samuelis 12, 9)
si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum (Liber I Samuelis 14, 10)
et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Jonathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israël (Liber I Samuelis 14, 12)