pronađen 867 Rezultati za: Rad
jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 13)
sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 15)
eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 16)
et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Jordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos (Liber Iosue 24, 8)
transistisque Jordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Jebuseus et tradidi illos in manus vestras (Liber Iosue 24, 11)
dixitque Dominus Judas ascendet ecce tradidi terram in manus ejus (Liber Iudicum 1, 2)
ascenditque Judas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum (Liber Iudicum 1, 4)
obpugnantes ergo filii Juda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem (Liber Iudicum 1, 8)
filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo (Liber Iudicum 1, 16)
iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis (Liber Iudicum 2, 14)
dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere noluit nec tradidit in manibus Josue (Liber Iudicum 2, 23)
et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorum (Liber Iudicum 3, 6)