pronađen 1084 Rezultati za: Quoniam
quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quæ operatur et qui insuflavit spiritum vitalem (Liber Sapientiae 15, 11)
quoniam omnia idola nationum æstimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum (Liber Sapientiae 15, 15)
quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quæ ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem (Liber Sapientiae 16, 18)
nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans (Liber Sapientiae 16, 22)
ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat (Liber Sapientiae 16, 26)
ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare (Liber Sapientiae 16, 28)
neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personæ tristes apparentes pavorem illis præstabant (Liber Sapientiae 17, 4)
et qui ante læsi erant quoniam non lædebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant (Liber Sapientiae 18, 2)
similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est (Liber Sapientiae 18, 12)
properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suæ scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit iræ et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus (Liber Sapientiae 18, 21)
quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine præmisissent illos consequebantur illos pænitentia acti (Liber Sapientiae 19, 2)
et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos (Liber Sapientiae 19, 14)