pronađen 750 Rezultati za: Quid
qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis (Epistula ad Romanos 8, 27)
quid ergo dicemus ad hæc si Deus pro nobis quis contra nos (Epistula ad Romanos 8, 31)
quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit (Epistula ad Romanos 9, 14)
dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim ejus quis resistit (Epistula ad Romanos 9, 19)
o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic (Epistula ad Romanos 9, 20)
quid ergo dicemus quod gentes quæ non sectabantur justitiam adprehenderunt justitiam justitiam autem quæ ex fide est (Epistula ad Romanos 9, 30)
sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod prædicamus (Epistula ad Romanos 10, 8)
non reppulit Deus plebem suam quam præsciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israël (Epistula ad Romanos 11, 2)
sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal (Epistula ad Romanos 11, 4)
quid ergo quod quærebat Israël hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excæcati sunt (Epistula ad Romanos 11, 7)
tu autem quid judicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei (Epistula ad Romanos 14, 10)
scio et confido in Domino Jesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est (Epistula ad Romanos 14, 14)