pronađen 750 Rezultati za: Quid
et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis (Evangelium secundum Marcum 4, 24)
et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Marcum 4, 40)
et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Jesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti (Evangelium secundum Marcum 5, 14)
adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum (Evangelium secundum Marcum 5, 35)
et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit (Evangelium secundum Marcum 5, 39)
et præcepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona æs (Evangelium secundum Marcum 6, 8)
quæ cum exisset dixit matri suæ quid petam et illa dixit caput Johannis Baptistæ (Evangelium secundum Marcum 6, 24)
et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quærit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum (Evangelium secundum Marcum 8, 12)
quo cognito Jesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc cæcatum habetis cor vestrum (Evangelium secundum Marcum 8, 17)
quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animæ suæ (Evangelium secundum Marcum 8, 36)
aut quid dabit homo commutationem pro anima sua (Evangelium secundum Marcum 8, 37)