pronađen 2423 Rezultati za: Quia
et potestatem dedit ei et judicium facere quia Filius hominis est (Evangelium secundum Ioannem 5, 27)
nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus (Evangelium secundum Ioannem 5, 28)
non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio judico et judicium meum justum est quia non quæro voluntatem meam sed voluntatem ejus qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 5, 30)
alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me (Evangelium secundum Ioannem 5, 32)
ego autem habeo testimonium majus Johanne opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit (Evangelium secundum Ioannem 5, 36)
et verbum ejus non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis (Evangelium secundum Ioannem 5, 38)
scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me (Evangelium secundum Ioannem 5, 39)
sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis (Evangelium secundum Ioannem 5, 42)
nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis (Evangelium secundum Ioannem 5, 45)
et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur (Evangelium secundum Ioannem 6, 2)
cum sublevasset ergo oculos Jesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii (Evangelium secundum Ioannem 6, 5)
illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)