pronađen 2423 Rezultati za: Quia
sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur (Evangelium secundum Lucam 2, 23)
quia viderunt oculi mei salutare tuum (Evangelium secundum Lucam 2, 30)
et ait ad illos quid est quod me quærebatis nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse (Evangelium secundum Lucam 2, 49)
facite ergo fructus dignos pænitentiæ et ne cœperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
et respondit ad illum Jesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei (Evangelium secundum Lucam 4, 4)
et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa (Evangelium secundum Lucam 4, 6)
et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Evangelium secundum Lucam 4, 11)
cœpit autem dicere ad illos quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris (Evangelium secundum Lucam 4, 21)
ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua (Evangelium secundum Lucam 4, 24)
et stupebant in doctrina ejus quia in potestate erat sermo ipsius (Evangelium secundum Lucam 4, 32)
et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt (Evangelium secundum Lucam 4, 36)
exiebant autem etiam dæmonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum (Evangelium secundum Lucam 4, 41)