pronađen 2423 Rezultati za: Quia
et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum (Prophetia Malachiae 3, 14)
vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt (Evangelium secundum Matthaeum 2, 18)
et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)
beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur (Evangelium secundum Matthaeum 5, 7)
dico enim vobis quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum non intrabitis in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 20)
audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit judicio (Evangelium secundum Matthaeum 5, 21)
ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit judicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennæ ignis (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)
si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te (Evangelium secundum Matthaeum 5, 23)
audistis quia dictum est antiquis non mœchaberis (Evangelium secundum Matthaeum 5, 27)
ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam mœchari et qui dimissam duxerit adulterat (Evangelium secundum Matthaeum 5, 32)
iterum audistis quia dictum est antiquis non pejerabis reddes autem Domino juramenta tua (Evangelium secundum Matthaeum 5, 33)
ego autem dico vobis non jurare omnino neque per cælum quia thronus Dei est (Evangelium secundum Matthaeum 5, 34)