Mosaico decorativo

pronađen 2423 Rezultati za: Quia

  • Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te, rex, delictum non feci. (Prophetia Danielis 6, 22)

  • Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. (Prophetia Danielis 6, 23)

  • Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit. (Prophetia Danielis 8, 26)

  • Tibi autem Domino Deo nostro misericordia, et propitiatio, quia recessimus a te (Prophetia Danielis 9, 9)

  • Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio, quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei. (Prophetia Danielis 9, 11)

  • Exaudi Domine, placare Domine attende et fac ne moreris propter temetipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum. (Prophetia Danielis 9, 19)

  • Ab exordio precum tuarum egressus est sermo ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. (Prophetia Danielis 9, 23)

  • Et ait ad me Noli metuere Daniel quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)

  • et dixit Noli timere vir desideriorum pax tibi confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi Loquere Domine mi, quia confortasti me. (Prophetia Danielis 10, 19)

  • Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus. (Prophetia Danielis 11, 27)

  • Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum quia adhuc aliud tempus erit. (Prophetia Danielis 11, 35)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina