pronađen 12207 Rezultati za: Qui
cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua (Liber Numeri 10, 35)
vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens junctis sibi pariter filiis Israël et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes (Liber Numeri 11, 4)
numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua jurasti patribus eorum (Liber Numeri 11, 12)
non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est (Liber Numeri 11, 14)
populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Ægypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis (Liber Numeri 11, 18)
non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem (Liber Numeri 11, 19)
sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Ægypto (Liber Numeri 11, 20)
numquid ovium et boum multitudo cædetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient (Liber Numeri 11, 22)
cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est jam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur (Liber Numeri 11, 23)
descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt (Liber Numeri 11, 25)
remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum (Liber Numeri 11, 26)
at ille quid inquit æmularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum (Liber Numeri 11, 29)