pronađen 12207 Rezultati za: Qui
a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaja sed in omni loco fides vestra quæ est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 8)
et expectare Filium ejus de cælis quem suscitavit ex mortuis Jesum qui eripuit nos ab ira ventura (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 10)
nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 1)
sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 2)
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)
vos testes estis et Deus quam sancte et juste et sine querella vobis qui credidistis fuimus (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 10)
deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 12)
ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)
vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quæ sunt in Judæa in Christo Jesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Judæis (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 14)
qui et Dominum occiderunt Jesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 15)
prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant ut impleant peccata sua semper prævenit autem ira Dei super illos usque in finem (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 16)
quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 18)