pronađen 12207 Rezultati za: Qui
qui enim mortuus est justificatus est a peccato (Epistula ad Romanos 6, 7)
si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo (Epistula ad Romanos 6, 8)
ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Jesu (Epistula ad Romanos 6, 11)
sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma justitiæ Deo (Epistula ad Romanos 6, 13)
quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit (Epistula ad Romanos 6, 15)
humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiæ et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem (Epistula ad Romanos 6, 19)
quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est (Epistula ad Romanos 6, 21)
an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit (Epistula ad Romanos 7, 1)
itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo (Epistula ad Romanos 7, 4)
quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces (Epistula ad Romanos 7, 7)
itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et justum et bonum (Epistula ad Romanos 7, 12)
scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio (Epistula ad Romanos 7, 18)