pronađen 12207 Rezultati za: Qui
et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque hujuscemodi supellectilem (Liber Numeri 3, 31)
castrametabuntur ante tabernaculum fœderis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël quisquis alienus accesserit morietur (Liber Numeri 3, 38)
in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël (Liber Numeri 3, 46)
accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti (Liber Numeri 3, 47)
dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt (Liber Numeri 3, 48)
tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis (Liber Numeri 3, 49)
pro primogenitis filiorum Israël mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii (Liber Numeri 3, 50)
a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis (Liber Numeri 4, 3)
omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum janthinarum pellium inducentque vectes (Liber Numeri 4, 12)
ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio ejus utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium et inducent vectes (Liber Numeri 4, 14)
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cujus pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quæ in sanctuario sunt (Liber Numeri 4, 16)
sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii ejus intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat (Liber Numeri 4, 19)