pronađen 12207 Rezultati za: Qui
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres (Actus Apostolorum 22, 4)
sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes majores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur (Actus Apostolorum 22, 5)
et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris (Actus Apostolorum 22, 7)
ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 22, 8)
et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum (Actus Apostolorum 22, 9)
et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere (Actus Apostolorum 22, 10)
Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Judæis (Actus Apostolorum 22, 12)
quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti (Actus Apostolorum 22, 15)
et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius (Actus Apostolorum 22, 16)
et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et cædens per synagogas eos qui credebant in te (Actus Apostolorum 22, 19)
quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est (Actus Apostolorum 22, 26)
protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum (Actus Apostolorum 22, 29)