pronađen 12207 Rezultati za: Qui
et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat (Evangelium secundum Matthaeum 9, 3)
et cum vidisset Jesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 9, 4)
quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula (Evangelium secundum Matthaeum 9, 5)
videntes autem turbæ timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus (Evangelium secundum Matthaeum 9, 8)
euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare justos sed peccatores (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)
et ait illis Jesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc jejunabunt (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)
neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur (Evangelium secundum Matthaeum 9, 17)
cum autem venisset domum accesserunt ad eum cæci et dicit eis Jesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine (Evangelium secundum Matthaeum 9, 28)
et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Jesus dicens videte ne quis sciat (Evangelium secundum Matthaeum 9, 30)
videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et jacentes sicut oves non habentes pastorem (Evangelium secundum Matthaeum 9, 36)
tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci (Evangelium secundum Matthaeum 9, 37)
duodecim autem apostolorum nomina sunt hæc primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater ejus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)