pronađen 12207 Rezultati za: Qui
In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. (Prophetia Danielis 12, 1)
Et multi de his, qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper. (Prophetia Danielis 12, 2)
Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. (Prophetia Danielis 12, 3)
Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis Usquequo finis horum mirabilium? (Prophetia Danielis 12, 6)
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caëlum, et iurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)
Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi Domine mi, quid erit post hæc? (Prophetia Danielis 12, 8)
Et ait Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad præfinitum tempus. (Prophetia Danielis 12, 9)
Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque. (Prophetia Danielis 12, 12)
Tu autem vade ad præfinitum et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. (Prophetia Danielis 12, 13)
Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. (Prophetia Danielis 13, 5)
Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. (Prophetia Danielis 13, 6)
Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se. (Prophetia Danielis 13, 13)