pronađen 12207 Rezultati za: Qui
propterea Ooliba hæc dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo eos adversum te in circuitu (Prophetia Ezechielis 23, 22)
et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Ægypti nec levabis oculos tuos ad eos et Ægypti non recordaberis amplius (Prophetia Ezechielis 23, 27)
quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua (Prophetia Ezechielis 23, 28)
fecerunt hæc tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis eorum (Prophetia Ezechielis 23, 30)
et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta ejus devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 23, 34)
propterea hæc dicit Dominus Deus quia oblita es mei et projecisti me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas (Prophetia Ezechielis 23, 35)
et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid judicas Oollam et Oolibam et adnuntias eis scelera earum (Prophetia Ezechielis 23, 36)
quia adulteræ sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatæ sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum (Prophetia Ezechielis 23, 37)
miserunt ad viros venientes de longe ad quos nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri (Prophetia Ezechielis 23, 40)
et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto posuerunt armillas in manibus eorum et coronas speciosas in capitibus eorum (Prophetia Ezechielis 23, 42)
viri ergo justi sunt hii judicabunt eas judicio adulterarum et judicio effundentium sanguinem quia adulteræ sunt et sanguis in manibus earum (Prophetia Ezechielis 23, 45)
et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 23, 49)