pronađen 12207 Rezultati za: Qui
SADE justus est Dominus quia os ejus ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem (Lamentationes 1, 18)
COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quæsierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam (Lamentationes 1, 19)
SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum lætati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei (Lamentationes 1, 21)
THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum mærens (Lamentationes 1, 22)
MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem cui exæquabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui (Lamentationes 2, 13)
NUN prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad pænitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et ejectiones (Lamentationes 2, 14)
AIN fecit Dominus quæ cogitavit conplevit sermonem suum quem præceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et lætificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum (Lamentationes 2, 17)
SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui (Lamentationes 2, 18)
COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum (Lamentationes 2, 19)
THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos (Lamentationes 2, 22)
HETH misericordiæ Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes ejus (Lamentationes 3, 22)
JOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se (Lamentationes 3, 28)