pronađen 12207 Rezultati za: Qui
hæc dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam (Liber Isaiae 43, 16)
qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt (Liber Isaiae 43, 17)
glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo (Liber Isaiae 43, 20)
non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis (Liber Isaiae 43, 24)
ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor (Liber Isaiae 43, 25)
reduc me in memoriam et judicemur simul narra si quid habes ut justificeris (Liber Isaiae 43, 26)
quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quæ futura sunt adnuntient eis (Liber Isaiae 44, 7)
nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim (Liber Isaiae 44, 8)
plastæ idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur (Liber Isaiae 44, 9)
quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile (Liber Isaiae 44, 10)
reliquum autem ejus deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu (Liber Isaiae 44, 17)
delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua revertere ad me quoniam redemi te (Liber Isaiae 44, 22)