pronađen 12207 Rezultati za: Qui
statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur (Liber Proverbiorum 7, 22)
donec transfigat sagitta jecur ejus velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animæ illius agitur (Liber Proverbiorum 7, 23)
multos enim vulneratos dejecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea (Liber Proverbiorum 7, 26)
numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam (Liber Proverbiorum 8, 1)
juxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens (Liber Proverbiorum 8, 3)
justi sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum (Liber Proverbiorum 8, 8)
recti sunt intellegentibus et æqui invenientibus scientiam (Liber Proverbiorum 8, 9)
meum est consilium et æquitas mea prudentia mea est fortitudo (Liber Proverbiorum 8, 14)
ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me (Liber Proverbiorum 8, 17)
Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio (Liber Proverbiorum 8, 22)
ab æterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret (Liber Proverbiorum 8, 23)
quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terræ (Liber Proverbiorum 8, 29)