Mosaico decorativo

pronađen 12207 Rezultati za: Qui

  • et adplicuerunt castra in Joppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Joppe erat et obpugnavit eam (Liber I Maccabaeorum 10, 75)

  • et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Jonathas Joppen (Liber I Maccabaeorum 10, 76)

  • et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum (Liber I Maccabaeorum 10, 77)

  • et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Jonathas in Azotum et prœlium commiserunt (Liber I Maccabaeorum 10, 78)

  • et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte (Liber I Maccabaeorum 10, 79)

  • populus autem stabat sicut præcepit Jonathas et laboraverunt equi eorum (Liber I Maccabaeorum 10, 81)

  • et ejecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt (Liber I Maccabaeorum 10, 82)

  • et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent (Liber I Maccabaeorum 10, 83)

  • et succendit Jonathas Azotum et civitates quæ erant in circuitu ejus et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni (Liber I Maccabaeorum 10, 84)

  • et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum (Liber I Maccabaeorum 10, 85)

  • et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset (Liber I Maccabaeorum 11, 2)

  • et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera ejus demolita et corpora projecta et eorum qui cæsi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam (Liber I Maccabaeorum 11, 4)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina