pronađen 12207 Rezultati za: Qui
hic est sermo quem præcepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis (Liber Exodus 16, 16)
et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli juxta id quod edere poterant congregarunt (Liber Exodus 16, 18)
qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cœpit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses (Liber Exodus 16, 20)
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quæ coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane (Liber Exodus 16, 23)
dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro (Liber Exodus 16, 25)
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo (Liber Exodus 16, 29)
qui jurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid jurgamini contra me cur temptatis Dominum (Liber Exodus 17, 2)
clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me (Liber Exodus 17, 4)
et vocavit nomen loci illius Temptatio propter jurgium filiorum Israël et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non (Liber Exodus 17, 7)
quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem (Liber Exodus 17, 16)
qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum (Liber Exodus 18, 7)
narravit Moses cognato suo cuncta quæ fecerat Deus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus (Liber Exodus 18, 8)