pronađen 12207 Rezultati za: Qui
et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim (Liber I Maccabaeorum 3, 24)
et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quæ dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant (Liber I Maccabaeorum 3, 30)
et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Ægypti (Liber I Maccabaeorum 3, 32)
ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco (Liber I Maccabaeorum 3, 35)
et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Juda et disperderent eam secundum verbum regis (Liber I Maccabaeorum 3, 39)
et vidit Judas et fratres ejus quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus dejectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris (Liber I Maccabaeorum 3, 43)
et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Jacob et defecit ibi tibia et cithara (Liber I Maccabaeorum 3, 45)
et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israël (Liber I Maccabaeorum 3, 46)
et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum (Liber I Maccabaeorum 3, 48)
et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies (Liber I Maccabaeorum 3, 49)
et clamaverunt voce magna in cælum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus (Liber I Maccabaeorum 3, 50)