Mosaico decorativo

pronađen 12207 Rezultati za: Qui

  • de filiis Secheniæ et de filiis Pharos Zaccharias et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta (Liber Esdrae 8, 3)

  • de filiis Adden Abeth filius Jonathan et cum eo quinquaginta viri (Liber Esdrae 8, 6)

  • de filiis Adonicam qui erant novissimi et hæc nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samajas et cum eis sexaginta viri (Liber Esdrae 8, 13)

  • congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quæsivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi (Liber Esdrae 8, 15)

  • et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiæ loco et posui in ore eorum verba quæ loquerentur ad Addom et ad fratres ejus Nathinneos in loco Casphiæ ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri (Liber Esdrae 8, 17)

  • erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate et imperium ejus et fortitudo ejus et furor super omnes qui derelinquunt eum (Liber Esdrae 8, 22)

  • adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quæ obtulerat rex et consiliatores ejus et principes ejus universusque Israël eorum qui inventi fuerant (Liber Esdrae 8, 25)

  • et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta (Liber Esdrae 8, 26)

  • et crateras aureos viginti qui habebant solidos millenos et vasa æris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum (Liber Esdrae 8, 27)

  • sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israël vitulos duodecim pro omni Israël arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino (Liber Esdrae 8, 35)

  • dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei (Liber Esdrae 8, 36)

  • convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum (Liber Esdrae 9, 4)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina