pronađen 1200 Rezultati za: Qui Terra Electus
fuit ergo Dominus cum Josue et nomen ejus in omni terra vulgatum est (Liber Iosue 6, 27)
audient Chananei et omnes habitatores terræ ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo (Liber Iosue 7, 9)
dixitque Dominus ad Josue surge cur jaces pronus in terra (Liber Iosue 7, 10)
vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui (Liber Iosue 7, 21)
perrexeruntque ad Josue qui tunc morabatur in castris Galgalæ et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israël ad eos atque dixerunt (Liber Iosue 9, 6)
ne forsitan in terra quæ nobis sorte debetur habitetis et non possimus fœdus inire vobiscum (Liber Iosue 9, 7)
responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiæ ejus cuncta quæ fecit in Ægypto (Liber Iosue 9, 9)
Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Jebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe (Liber Iosue 11, 3)
non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israël absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt (Liber Iosue 11, 22)
cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis (Liber Iosue 11, 23)
a fluvio turbido qui inrigat Ægyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quæ in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas (Liber Iosue 13, 3)
ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei (Liber Iosue 13, 4)