pronađen 4890 Rezultati za: Pugna Autem Asor
quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt (Liber Numeri 10, 7)
in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai (Liber Numeri 10, 19)
in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur (Liber Numeri 10, 23)
in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran (Liber Numeri 10, 26)
cum autem deponeretur ajebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israël (Liber Numeri 10, 36)
erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii (Liber Numeri 11, 7)
remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum (Liber Numeri 11, 26)
ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in ære duobus cubitis altitudine super terram (Liber Numeri 11, 31)
vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiæ ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiæ venerunt in Aseroth et manserunt ibi (Liber Numeri 11, 34)
humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terræ erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt (Liber Numeri 13, 21)
feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam hæc est (Liber Numeri 14, 12)
parvulos autem vestros de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent introducam ut videant terram quæ vobis displicuit (Liber Numeri 14, 31)