pronađen 4890 Rezultati za: Pugna Autem Asor
decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa (Evangelium secundum Marcum 1, 30)
vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et dæmonia habentes (Evangelium secundum Marcum 1, 32)
Jesus autem misertus ejus extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare (Evangelium secundum Marcum 1, 41)
cum vidisset autem Jesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata (Evangelium secundum Marcum 2, 5)
erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis (Evangelium secundum Marcum 2, 6)
ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico (Evangelium secundum Marcum 2, 10)
et erant discipuli Johannis et Pharisæi jejunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Johannis et Pharisæorum jejunant tui autem discipuli non jejunant (Evangelium secundum Marcum 2, 18)
venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc jejunabunt in illa die (Evangelium secundum Marcum 2, 20)
Pharisæi autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet (Evangelium secundum Marcum 2, 24)
exeuntes autem statim Pharisæi cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent (Evangelium secundum Marcum 3, 6)
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in æternum sed reus erit æterni delicti (Evangelium secundum Marcum 3, 29)
et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt (Evangelium secundum Marcum 4, 11)