pronađen 4890 Rezultati za: Pugna Autem Asor
adducebantur autem ei et equi de Ægypto et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et cœmebant pretio (Liber II Paralipomenon 1, 16)
decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 1)
domus autem quam ædificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos (Liber II Paralipomenon 2, 5)
dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum (Liber II Paralipomenon 2, 11)
nos autem cædemus ligna de Libano quot necessaria habueris et adplicabimus ea ratibus per mare in Joppe tuum erit transferre ea in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 2, 16)
fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus cæderent tria milia autem et sescentos præpositos operum populi (Liber II Paralipomenon 2, 18)
cœpit autem ædificare mense secundo anno quarto regni sui (Liber II Paralipomenon 3, 2)
igitur alæ utriusque cherubin expansæ erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versæ erant ad exteriorem domum (Liber II Paralipomenon 3, 13)
similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quædam extrinsecus celaturæ quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles (Liber II Paralipomenon 4, 3)
et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari (Liber II Paralipomenon 4, 4)
fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris (Liber II Paralipomenon 4, 7)
fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei (Liber II Paralipomenon 4, 11)