pronađen 932 Rezultati za: Prophetam Samuel: Bellum Contra Philisthæos
semper jurgia quærit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum (Liber Proverbiorum 17, 11)
stultitia hominis subplantat gressus ejus et contra Deum fervet animo suo (Liber Proverbiorum 19, 3)
non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum (Liber Proverbiorum 21, 30)
propinquus enim eorum Fortis est et ipse judicabit contra te causam illorum (Liber Proverbiorum 23, 11)
quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt (Liber Proverbiorum 24, 6)
ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis (Liber Proverbiorum 24, 28)
jaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum (Liber Proverbiorum 25, 18)
qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum (Liber Proverbiorum 28, 4)
et si quispiam prævaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur (Liber Ecclesiastes 4, 12)
qui futurus est jam vocatum est nomen ejus et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in judicio contendere (Liber Ecclesiastes 6, 10)
in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias (Liber Ecclesiastes 7, 15)
etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala (Liber Ecclesiastes 8, 11)