pronađen 4770 Rezultati za: Pro
quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriæ nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex (Liber I Samuelis 15, 23)
et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia projecisti sermonem Domini et projecit te Dominus ne sis rex super Israël (Liber I Samuelis 15, 26)
et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israël a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te (Liber I Samuelis 15, 28)
dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego projecerim eum ne regnet super Israël imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis ejus mihi regem (Liber I Samuelis 16, 1)
et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me (Liber I Samuelis 16, 17)
et ajebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamen (Liber I Samuelis 17, 10)
procedebat vero Philistheus mane et vespere et stabat quadraginta diebus (Liber I Samuelis 17, 16)
et dixit unus quispiam de Israël num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël (Liber I Samuelis 17, 25)
et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israël quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis (Liber I Samuelis 17, 26)
et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum Philistheum (Liber I Samuelis 17, 40)
ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger ejus ante eum (Liber I Samuelis 17, 41)
dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israël quibus exprobrasti (Liber I Samuelis 17, 45)