pronađen 4770 Rezultati za: Pro
ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis (Liber Deuteronomii 3, 22)
iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me (Liber Deuteronomii 3, 26)
nec est alia natio tam grandis quæ habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris (Liber Deuteronomii 4, 7)
quæ est enim alia gens sic inclita ut habeat cærimonias justaque judicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros (Liber Deuteronomii 4, 8)
iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et juravit ut non transirem Jordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis (Liber Deuteronomii 4, 21)
cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quæ fieri Dominus prohibuit (Liber Deuteronomii 4, 23)
si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis (Liber Deuteronomii 4, 25)
si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto videntibus oculis tuis (Liber Deuteronomii 4, 34)
ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam urbium possit evadere (Liber Deuteronomii 4, 42)
ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israël (Liber Deuteronomii 4, 44)
nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium (Liber Deuteronomii 5, 20)
non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quæ illius sunt (Liber Deuteronomii 5, 21)
