pronađen 4770 Rezultati za: Pro
mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus cum autem pepererit puerum jam non meminit pressuræ propter gaudium quia natus est homo in mundum (Evangelium secundum Ioannem 16, 21)
hæc in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 25)
dicunt ei discipuli ejus ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis (Evangelium secundum Ioannem 16, 29)
ecce venit hora et jam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est (Evangelium secundum Ioannem 16, 32)
ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt (Evangelium secundum Ioannem 17, 9)
et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate (Evangelium secundum Ioannem 17, 19)
non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me (Evangelium secundum Ioannem 17, 20)
Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum processit et dicit eis quem quæritis (Evangelium secundum Ioannem 18, 4)
erat autem Cajaphas qui consilium dederat Judæis quia expedit unum hominem mori pro populo (Evangelium secundum Ioannem 18, 14)
respondit Jesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi majus peccatum habet (Evangelium secundum Ioannem 19, 11)
Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Jesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha (Evangelium secundum Ioannem 19, 13)
hunc ergo titulum multi legerunt Judæorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus et erat scriptum hebraice græce et latine (Evangelium secundum Ioannem 19, 20)