pronađen 551 Rezultati za: Populus
si fugerit populus tuus Israël inimicos suos quia peccaturus est tibi et agentes pænitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac (Liber I Regum 8, 33)
tu exaudies in cælo in firmamento habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israël et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi (Liber I Regum 8, 43)
si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos orabunt te contra viam civitatis quam elegisti et contra domum quam ædificavi nomini tuo (Liber I Regum 8, 44)
populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de terra Ægypti de medio fornacis ferreæ (Liber I Regum 8, 51)
qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populus (Liber I Regum 12, 5)
venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia (Liber I Regum 12, 12)
videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quæ nobis pars in David vel quæ hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israël nunc vide domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber I Regum 12, 16)
si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda interficientque me et revertentur ad eum (Liber I Regum 12, 27)
et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan (Liber I Regum 12, 30)
tunc divisus est populus Israël in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri (Liber I Regum 16, 21)
prævaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri (Liber I Regum 16, 22)
accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum (Liber I Regum 18, 21)
