Mosaico decorativo

pronađen 2807 Rezultati za: Populus Israel

  • et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus (Liber II Samuelis 5, 1)

  • sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israël dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israël et tu eris dux super Israël (Liber II Samuelis 5, 2)

  • venerunt quoque et senes de Israël ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israël (Liber II Samuelis 5, 3)

  • in Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam (Liber II Samuelis 5, 5)

  • et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël (Liber II Samuelis 5, 12)

  • audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israël et ascenderunt universi ut quærerent David quod cum audisset David descendit in præsidium (Liber II Samuelis 5, 17)

  • congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël triginta milia (Liber II Samuelis 6, 1)

  • surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Juda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam (Liber II Samuelis 6, 2)

  • David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis (Liber II Samuelis 6, 5)

  • et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo et in clangore bucinæ (Liber II Samuelis 6, 15)

  • et partitus est multitudini universæ Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulæ carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam (Liber II Samuelis 6, 19)

  • reversusque est et David ut benediceret domui suæ et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israël discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris (Liber II Samuelis 6, 20)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina