pronađen 2807 Rezultati za: Populus Israel
hæc mandat omnis populus Domini quæ est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israël ædificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes (Liber Iosue 22, 16)
et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israël ejus ira desæviet (Liber Iosue 22, 18)
nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini et super omnem populum Israël ira ejus incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo (Liber Iosue 22, 20)
responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse principibus legationis Israël (Liber Iosue 22, 21)
fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israël simul intelleget si prævaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in præsenti (Liber Iosue 22, 22)
et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino Deo Israël (Liber Iosue 22, 24)
quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israël qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse libentissime susceperunt (Liber Iosue 22, 30)
dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a prævaricatione hac et liberastis filios Israël de manu Domini (Liber Iosue 22, 31)
reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israël et rettulit eis (Liber Iosue 22, 32)
placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israël et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum (Liber Iosue 22, 33)
congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sychem et vocavit majores natu ac principes et judices et magistros steteruntque in conspectu Domini (Liber Iosue 24, 1)
et ad populum sic locutus est hæc dicit Dominus Deus Israël trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienis (Liber Iosue 24, 2)