pronađen 2807 Rezultati za: Populus Israel
et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israël (Liber Ieremiae 23, 13)
qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum quæ narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal (Liber Ieremiae 23, 27)
si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 33)
et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus Domini visitabo super virum illum et super domum ejus (Liber Ieremiae 23, 34)
hæc dicit Dominus Deus Israël sicut ficus hæ bonæ sic cognoscam transmigrationem Juda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum (Liber Ieremiae 24, 5)
quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israël sume calicem vini furoris hujus de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te (Liber Ieremiae 25, 15)
et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos (Liber Ieremiae 25, 27)
et audierunt sacerdotes et prophetæ et omnis populus Hieremiam loquentem verba hæc in domo Domini (Liber Ieremiae 26, 7)
cumque conplesset Hieremias loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetæ et omnis populus dicens morte morietur (Liber Ieremiae 26, 8)
quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus hæc et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini (Liber Ieremiae 26, 9)
et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic judicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos (Liber Ieremiae 26, 16)
et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël hæc dicetis ad dominos vestros (Liber Ieremiae 27, 4)