Mosaico decorativo

pronađen 2807 Rezultati za: Populus Israel

  • et cœpit populus Israël scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Judæorum (Liber I Maccabaeorum 13, 42)

  • et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israël (Liber I Maccabaeorum 13, 51)

  • fecit pacem super terram et lætatus est Israël lætitia magna (Liber I Maccabaeorum 14, 11)

  • post hæc autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus (Liber I Maccabaeorum 14, 24)

  • restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israël et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis æreis et posuerunt in titulis in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 14, 26)

  • et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suæ et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat hæc omnia et justitiam et fidem quam conservavit genti suæ et exquisivit omni modo exaltare populum suum (Liber I Maccabaeorum 14, 35)

  • et vocavit Simon duos filios suos seniores Judam et Johannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israël ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquotiens (Liber I Maccabaeorum 16, 2)

  • et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum (Liber I Maccabaeorum 16, 6)

  • et fecit deceptionem magnam in Israël et reddidit mala pro bonis (Liber I Maccabaeorum 16, 17)

  • anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Judæa senatusque et Judas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Ægypto sunt Judæis salutem et sanitatem (Liber II Maccabaeorum 1, 10)

  • solus præstans solus justus et omnipotens et æternus qui liberas Israël de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos (Liber II Maccabaeorum 1, 25)

  • accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël et custodi partem tuam et sanctifica (Liber II Maccabaeorum 1, 26)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina