pronađen 1892 Rezultati za: Poder De Deus
Deus cujus resistere iræ nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem (Liber Iob 9, 13)
atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi (Liber Iob 11, 5)
numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos (Liber Iob 13, 7)
numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent (Liber Iob 15, 11)
conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit (Liber Iob 16, 12)
saltim nunc intellegite quia Deus non æquo judicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit (Liber Iob 19, 6)
quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini (Liber Iob 19, 22)
divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus (Liber Iob 20, 15)
Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet (Liber Iob 21, 19)
an cogitas quod Deus excelsior cælo et super stellarum vertices sublimetur (Liber Iob 22, 12)
et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem judicat (Liber Iob 22, 13)
Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me (Liber Iob 23, 16)