pronađen 164 Rezultati za: Philisthim et clade Israheli Deo

  • iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in prœlium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum (Liber I Paralipomenon 11, 13)

  • descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim (Liber I Paralipomenon 11, 15)

  • porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul (Liber I Paralipomenon 12, 19)

  • audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israël ascenderunt omnes ut quærerent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis (Liber I Paralipomenon 14, 8)

  • porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim (Liber I Paralipomenon 14, 9)

  • alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle (Liber I Paralipomenon 14, 13)

  • cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim (Liber I Paralipomenon 14, 15)

  • ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis jugiter mane et vespere juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini quam præcepit Israheli (Liber I Paralipomenon 16, 40)

  • factum est autem post hæc ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthim (Liber I Paralipomenon 18, 1)

  • sed et omnia vasa aurea et argentea et ænea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech (Liber I Paralipomenon 18, 11)

  • responditque Joab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quærit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli (Liber I Paralipomenon 21, 3)

  • porro de Hebronitis Asabias et fratres ejus viri fortissimi mille septingenti præerant Israheli trans Jordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis (Liber I Paralipomenon 26, 30)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina