Mosaico decorativo

pronađen 8616 Rezultati za: Pó

  • quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra (Epistula ad Hebraeos 13, 11)

  • propter quod et Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est (Epistula ad Hebraeos 13, 12)

  • exeamus igitur ad eum extra castra inproperium ejus portantes (Epistula ad Hebraeos 13, 13)

  • obœdite præpositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 17)

  • salutate omnes præpositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia (Epistula ad Hebraeos 13, 24)

  • si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei (Epistula Iacobi 1, 5)

  • postulet autem in fide nihil hæsitans qui enim hæsitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur (Epistula Iacobi 1, 6)

  • propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiæ in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras (Epistula Iacobi 1, 21)

  • vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad judicia (Epistula Iacobi 2, 6)

  • quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum (Epistula Iacobi 2, 14)

  • dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corporis quid proderit (Epistula Iacobi 2, 16)

  • in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus (Epistula Iacobi 3, 2)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina