pronađen 8616 Rezultati za: Pó
quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terræ ut faciat quicquam ex his quæ Domini lege prohibentur atque delinquat (Liber Leviticus 4, 27)
ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti (Liber Leviticus 4, 29)
ponet manum super caput ejus et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum cædi hostiæ (Liber Leviticus 4, 33)
si peccaverit anima et audierit vocem jurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam (Liber Leviticus 5, 1)
et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis juxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto (Liber Leviticus 5, 3)
anima quæ juraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum juramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum (Liber Leviticus 5, 4)
sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum (Liber Leviticus 5, 7)
quod si non quiverit manus ejus offerre duos turtures vel duos pullos columbæ offeret pro peccato similam partem œphi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est (Liber Leviticus 5, 11)
anima si prævaricans cærimonias per errorem in his quæ Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis juxta pondus sanctuarii (Liber Leviticus 5, 15)
ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei (Liber Leviticus 5, 16)
anima quæ peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei ejus creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit (Liber Leviticus 6, 2)
vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens juxta altare (Liber Leviticus 6, 10)