pronađen 8616 Rezultati za: Pó
respondit Jesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)
ille autem dicebat de templo corporis sui (Evangelium secundum Ioannem 2, 21)
hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis nisi fuerit Deus cum eo (Evangelium secundum Ioannem 3, 2)
respondit Jesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei (Evangelium secundum Ioannem 3, 3)
dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et nasci (Evangelium secundum Ioannem 3, 4)
respondit Jesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)
non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo (Evangelium secundum Ioannem 3, 7)
respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt hæc fieri (Evangelium secundum Ioannem 3, 9)
respondit Jesus et dixit ei tu es magister Israël et hæc ignoras (Evangelium secundum Ioannem 3, 10)
et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis (Evangelium secundum Ioannem 3, 14)
post hæc venit Jesus et discipuli ejus in judæam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat (Evangelium secundum Ioannem 3, 22)
respondit Johannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de cælo (Evangelium secundum Ioannem 3, 27)