pronađen 8616 Rezultati za: Pó
et respondens Jesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribæ Christum Filium esse David (Evangelium secundum Marcum 12, 35)
ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum (Evangelium secundum Marcum 12, 36)
et respondens Jesus ait illi vides has omnes magnas ædificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur (Evangelium secundum Marcum 13, 2)
et respondens Jesus cœpit dicere illis videte ne quis vos seducat (Evangelium secundum Marcum 13, 5)
cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis (Evangelium secundum Marcum 13, 7)
et in omnes gentes primum oportet prædicari evangelium (Evangelium secundum Marcum 13, 10)
exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos (Evangelium secundum Marcum 13, 22)
sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum (Evangelium secundum Marcum 13, 24)
sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cujusque operis et janitori præcipiat ut vigilet (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
erat autem pascha et azyma post biduum et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent et occiderent (Evangelium secundum Marcum 14, 1)
dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi (Evangelium secundum Marcum 14, 2)
poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam (Evangelium secundum Marcum 14, 5)