pronađen 8616 Rezultati za: Pó
non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo Israël ut staretis in prœlio in die Domini (Prophetia Ezechielis 13, 5)
et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israël non scribentur nec in terra Israël ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 9)
eo quod deceperint populum meum dicentes pax et non est pax et ipse ædificabat parietem illi autem liniebant eum luto absque paleis (Prophetia Ezechielis 13, 10)
et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo et vaticinare super eas (Prophetia Ezechielis 13, 17)
et dic hæc ait Dominus Deus væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas cum caperent animas populi mei vivificabant animas eorum (Prophetia Ezechielis 13, 18)
et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis ut interficerent animas quæ non moriuntur et vivificarent animas quæ non vivunt mentientes populo meo credenti mendaciis (Prophetia Ezechielis 13, 19)
et disrumpam cervicalia vestra et liberabo populum meum de manu vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 13, 21)
propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius et eruam populum meum de manu vestra et scietis quoniam ego Dominus (Prophetia Ezechielis 13, 23)
fili hominis viri isti posuerunt inmunditias suas in cordibus suis et scandalum iniquitatis suæ statuerunt contra faciem suam numquid interrogatus respondebo eis (Prophetia Ezechielis 14, 3)
propter hoc loquere eis et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus homo homo de domo Israël qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum (Prophetia Ezechielis 14, 4)
quia homo homo de domo Israël et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego Dominus respondebo ei per me (Prophetia Ezechielis 14, 7)
et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in exemplum et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 14, 8)