pronađen 8616 Rezultati za: Pó
Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Ægyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem hujuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem (Liber Ieremiae 37, 4)
egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium (Liber Ieremiae 37, 11)
cumque pervenisset ad portam Beniamin erat ibi custos portæ per vices nomine Hierias filius Selemiæ filii Ananiæ et adprehendit Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis (Liber Ieremiae 37, 12)
et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad principes (Liber Ieremiae 37, 13)
quam ob rem irati principes contra Hieremiam cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ ipse enim præpositus erat super carcerem (Liber Ieremiae 37, 14)
et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris (Liber Ieremiae 37, 17)
audivit autem Saphatias filius Matthan et Gedelias filius Phassur et Juchal filius Selemiæ et Phassur filius Melchiæ sermones quos Hieremias loquebatur ad omnem populum dicens (Liber Ieremiae 38, 1)
et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos juxta verba hæc siquidem homo hic non quærit pacem populi hujus sed malum (Liber Ieremiae 38, 4)
audivit autem Abdemelech Æthiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin (Liber Ieremiae 38, 7)
dixitque Abdemelech Æthiops ad Hieremiam pone veteres pannos et hæc scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes fecit ergo Hieremias sic (Liber Ieremiae 38, 12)
respondit autem Hieremias non te tradent audi quæso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua (Liber Ieremiae 38, 20)
et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis (Liber Ieremiae 39, 3)