pronađen 8616 Rezultati za: Pó
descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua (Liber Exodus 19, 14)
jam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce cœperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinæ vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris (Liber Exodus 19, 16)
et sonitus bucinæ paulatim crescebat in majus et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei (Liber Exodus 19, 19)
dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo (Liber Exodus 19, 21)
dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et jussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum (Liber Exodus 19, 23)
cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos (Liber Exodus 19, 24)
descendit Moses ad populum et omnia narravit eis (Liber Exodus 19, 25)
septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua jumentum tuum et advena qui est intra portas tuas (Liber Exodus 20, 10)
cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinæ montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul (Liber Exodus 20, 18)
et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (Liber Exodus 20, 20)
stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus (Liber Exodus 20, 21)
quod si altare lapideum feceris mihi non ædificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur (Liber Exodus 20, 25)