pronađen 8616 Rezultati za: Pó
populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt (Liber Ieremiae 5, 23)
et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuæ messis custodientem nobis (Liber Ieremiae 5, 24)
quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros (Liber Ieremiae 5, 26)
stupor et mirabilia facta sunt in terra (Liber Ieremiae 5, 30)
prophetæ prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo ejus (Liber Ieremiae 5, 31)
erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem (Liber Ieremiae 6, 8)
cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisæ aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud (Liber Ieremiae 6, 10)
et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax (Liber Ieremiae 6, 14)
confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suæ corruent dicit Dominus (Liber Ieremiae 6, 15)
audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum ejus quia verba mea non audierunt et legem meam projecerunt (Liber Ieremiae 6, 19)
propterea hæc dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt (Liber Ieremiae 6, 21)
hæc dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terræ (Liber Ieremiae 6, 22)